bithalassium
Et cum incidissemus in locum Bithalassum, impegerunt in navem.Aliæ Edit. habent
dithalassum. Epistola Clementis I. PP. ad Jacobum fratrem Domini :
Bithalassa vero loca, quæ duplicibus undæ fallacis æstibus verberantur, dubiis mente et de repromissionum veritate nutantibus conferantur.Ubi Græca Edit. § 14.
Ἦλθεν ἐπί τινα τόπον διθάλασσον, καὶ βίαίων ἀνέμων ἀνάγκαις περιπεσὼν,Fulbertus Epist. 27 :etc.
Noli ergo tute ipse tibi Bithalassum dubietatis in corde tuo miscere.
Bitalassusin Actis SS. Benedict. sæc. 3. part. 1. pag. 361. in Vita S. Wlframni :
Ducti namque sunt ad quemdam locum Bitalassi more aqua inclusum, ut dum rheuma maris eumdem cooperiret locum miserabiliter fluctibus absorberentur.
ubi glossa :Canto dolis nectum, Bithalasso cespite tectum.