brachiale
Capitium capiti imponens, Brachialeque rocci super caput revolvens.
Bracile, Brachileet Isidor. Orig. lib. 19. cap. 34. sect. 5.
armilla, ornamentum scilicet brachiorum, largioris segmenti instar, auro gemmisque distinctum. Papias :
circuli ex auro quibus brachia artantur, ut ait Tertullianus lib. de Muliebri habitu. Vopiscus in Aureliano de Militib. :
Torquem, Brachialem, annulum apponat.Trebellius Pollio in Claudio :
Brachialem unum unciarum septem.Epistola Concilii Aquileiensis ad Valentinianum et Theod. Impp. de Gothis :
Qui etiam torquem, ut asseritur, et Brachialem impietate Gothica profanatus, more indutus gentilium, ausus sit in prospectum exercitus prodire Romani.Virgilius Tapsensis lib. 2. contra Palladium :
Qui etiam torque, ut asseritur, et Brachiali, impietate Gothica prophanatus, more indutus gentilium, ausus sit in prospectum exercitus prodire Romani.Arculfus de Locis SS. :
Brachialia, dextroceria, murenæ, monilia, etc.Quod vero
brachialiaArculfus,
superbrachiavocat Antoninus Monachus in Itinerario Hieros. :
Pendent superbrachia, dextrochiria, monilia et annuli, etc.Flodoardus lib. 2. Hist. Rem. cap. 6 :
Turrim quoque auream..... super altare posuit S. Mariæ, et patenas 3. ac Brachiale aureum.De Brachialibus et armillis consule quæ adnotavimus ad Alexiadem, quibus addendum quod habet Pachymeres lib. 8. cap. 12. ubi inter vestes Imperatorias, seu Imperii symbola, recenset
Brachelesetiam, pro brachii armatura. Lit. remiss. ann. 1387. in Reg. 131. Chartoph. reg. ch. 122 :
Un petit viez chapel de fer couvert de drapt, uns Bracheles, un viez camail, etc.Aliæ ann. 1405. in Reg. 160. ch. 210 :
Une cote de fer, ungs Bracheles, six couvrechiefs, etc.MS :
Espées, gisarmes, machues, Miséricordes et fauchons, Et Bracheles et bouclers reons.
Braçonniere, et
Bragoniere, eadem notione. Charta ann. 1309. tom. 1. Probat. Hist. Brit. col. 1222 :
Bragonieres de maille de haubert garnis de telles, etc.Le Roman
du Chevalier DeliberéMS. :
Cuissotz, Braçonniere de maille, etc.
Braçalet
Bracelloens, eodem sensu. Vide S. Rosa Elucidar. tom. 1. pag. 203. et Append. pag. 17.