About

Menu

bragerium

BRAGERIUM
, Femora, vel lumbi. Acta SS. Junii, tom. 2. pag. 390. in Miraculis B. Henrici Baucenens. : Subito arreptus fuit a gravissima gutta a Bragerio inferius, ita quod de anchis, coxis et tibiis nullo modo poterat se juvare. Vox ejusdem originis, cujus Bragæ vel Bracæ : de quibus supra.
BRAGERIUM
, Femoralia, quæ virorum propria sunt, Gall. Culotte. Stat. MSS. S. Flori fol. 19 : Aliquæ mulieres inveniuntur, de quibus dicitur vulgariter, quod lumbar sive Bragerium portant. Galli dicimus, Porter la culotte ; Hispani, Calzarse las bragas dicunt de mulieribus, quæ virilem in modum sese efferunt.

Saved

Recent