About

Menu

bubii

BUBII
,
Bubones
,
Bobones
, Lixæ, calones, nebulones, furciferi, Germ. Buben. Chronicon. Colmaricense 2. part. ann. 1300 : Rex autem habebat nimios, ita ut antiqui patres dicerent, numquam vidisse eos talem et tantam militiam congregatos : servorum autem pauperum, qui dicuntur Bubii, tanta fuit multitudo, etc. Idem Chron. ann. 1287 : Ordinatum enim sic fuerat, ut Regi dicebatur, quod pecuniæ quatuor Bobonibus datæ fuissent, ut tentoria, sive exercitus, in quatuor partibus incendissent. Et ann. 1296 : Venerunt nudi Bubunes, et agros bene seminatos everterunt, etc. Et ann. 1298 : Hospitium Advocati Imperii Bubones incenderunt. Vide Graffii Thesaur. Ling. Franc. vol. 3. col. 22. et Grimmii Antiq. Jur. pag. 320.

Saved

Recent