burina
Mesleia. Charta Henrici Imp. ann. 932. apud Miræum in Cod. Don. piar. cap. 30. et Barthol. Fizenium in Hist. Leodiensi pag. 213 :
Et in his locis.... concedimus et confirmamus eis bannum et justitiam, impetum et Burinam, ictum et sanguinem, etc.Alia apud eumdem Miræum cap. 85 :
In his locis possidet Ecclesia bannum et justitiam, impetum et Burinam.Charta Samsonis Archiepiscopi Remensis pro Cisoniensibus :
Si forte latro captus fuerit, sive aliqua Burina facta fuerit, aliquid justitiæ exercebit ; sed tamen latro dimitti non debet, ..... nisi Advocatus vel familia ejus rescierit.
In seditionibus, quas vulgo Stuer et Burinne dicimus, judicandis.Ex his emendanda Charta seu Epistola Fulcardi Abbatis Lobiensis, in Chr. Lobiensi pag. 602 :
In placitis, præter Burinam et testeiam, non debet habere Advocatus, nisi tres denarios.Perperam enim editum
bincinam.
Si quis in villa sanguinem fluentem vel Burinam fecerit, et id legitimo probatum fuerit testimonio, forisfactum sanguinis per sexaginta, forisfactum Burinæ per triginta solidos emendabit : quorum duæ partes Ecclesiæ, tertia Comitis erat.
Se aucuns en le ville de Haspre fait sanc courant ou Burine, et il est prouvé par loyal tesmoingnage, le fourfait du sanc il amende par lx. sols, et de le Burine par xxx. sols. Mesleiaet
Burinain hoc differunt, quod
Burinasit animosa contentio, in qua rixantes mutuis sese lacessunt conviciis ; in
Mesleiavero mutuis conviciis etiam adjiciant verbera : utrumque sic optime vertitur Gallice,
Querelle de fait et Querelle de parole, in veteri translatione Gallica Chartæ Guidonis Comitis Flandriæ ann. 1237.
Burina, ejusdem originis esse videtur ac Germ.
Empœrung, scilicet a verbo
Bœren, Tollere, allevare. Vide etiam Burma.
Burjan, ordiri, incipere.
Aneborende, Insurgentes in me ; Ufpurit, suscitabit (omnes terminos terræ)in vet. vers. Germ. Bibl. ap. Graff. Thes. Ling. Fr. vol. 3. col. 158. 163. 167.