burmeister
Nuncius, ut puto, dictus est, quod ab Ecclesia electus esset atque institutus. Ludewig. Relig. MSS. tom. 5. pag. 26 :
Dictus Scultetus in præfata villa ter in anno solemniter judicio præsidebit, cui assidebit Nuncius ipsius Ecclesiæ, qui Burmeister vulgariter nuncupatur ; et quidquid lucri in dicto judicio percepit, tertia pars erit Sculteti, et duæ partes ad Ecclesiam pertinebunt. Per totum autem anni circulum residuum prætaxatus Ecclesiæ Nuntius deper abbreviationem dictum existimo proxiv. inxiv. diem judicio præsidebit, et duæ partes lucri nihilominus Ecclesiæ et tertia cedet Sculteto. Burmeister
Burgermeister, quod vide in Burgimagister.
Bauermeister, Glossar. German. col. 109.