About Report a problem

Menu

caballinum

CABALLINUM
, Stercus caballi, seu fimus caballinus, uti nuncupatur a Marcello Empir. cap. 8. et 10. pag. 65. 85. 86. fimum caballinum Plinio 30, 13, 38. vel quodvis stercus, κόπρος ; unde Caballini cognomen inditum Constantino Copronymo, quod equini stercoris odore et tactu delectaretur. Anastasius ad Synodum VIII. CP : Stercoralis nominis præsulatum ideo appellat hos, quos nominavit, quia cum essent Constantini Imperatoris, qui dicebatur Caballinus, tempore, C Poleos Præsules, hæresi ejus favorem pessime commodabant. Idem Anastasius in Hist. Eccl. : Magicis maleficiis et luxuriis... et Caballinis stercoribus atque lotio delectatus. Theophanes, καβαλλίας κόπροις. Theosterictus in S. Niceta Hegumeno n. 29. de eodem Copronymo : Τοσοῦτον δὲ ἔχαιρεν τῇ δυσωδίᾳ τῆς ἀκαθαρσιάς ὁ δυσωδέστατος, ὡς καὶ τα ἀλισγήματα τῶν ἀλόγων χριέσθαι, καὶ τοῖς σὺν αὐτῷ τοῦτο ποιεῖν παρακελεύεσθαι, οὕς ἐθεράπευεν, κᾀν τούτου φιλοφρονούμενος, ταῖς δυσωδίαις ἀεὶ χαίροντας. Alii sic dictum censent, quia, dum baptizaretur, lavacrum stercore inquinaverat, quod Græci ejus ævi καβαλῖνα vocabant. Vide Gloss. Meursii, et Gloss. mediæ Græcit. col. 528. c.

Saved

Recent