About Report a problem

Menu

cabargium

CABARGIUM
, idem videtur quod supra Cabagium. Libert. villæ de Salvitate ann. 1369. tom. 5. Ordinat. reg. Franc. pag. 386. art. 4 : Quod habitatores prædicti..... per decem annos continuos a data præsentium computandos, a fogaigio, Cabargio, subventionibus, et alia exactione quacumque, ...... erunt quitti, liberi et immunes. Nihil vero temere hic emendandum esse ostendit Charta Caroli V. ann. 1380. in Memor. E. Cam. Comput. Paris. fol. 19. v°. : Item oneratur in debibitis...... de gruagiis, Cabargiis, vinagiis, galinis, ovis, etc.

Saved

Recent