calamarium
Atramentarium Græce Calamarium, quia in eo calami reponuntur.Joan. de Janua :
Calamarium, cornu, ubi tenetur encaustum.S. Hieronym. in cap. 10. Ezechiel. :
Petrus Diac. lib. 4. Chron. Casin. cap. 13 :Καλαμάριον , ab eo, quod illo calami recondantur. Nos Atramentarium ex eo, quod atramentum habeat dicimus. Multi significantius Thecas vocant, ab eo, quod thecæ sunt scribentium calamorum.
Calamarium aureum margaritis et pretiosissimis gemmis insignitum.Nicetas in Manuele lib. 3. num. 4.
Ἀπήλειψαν αὐτῶν τὰσ βίβλους, ... θέλοντες λαβεῖν καὶ τὰ Καλαμάρια.
Galimart, apud Rabelais. lib. 1. cap. 14.
Galemartridicule, pro Cultro, in Lit. remiss. ann. 1481. ex Reg. 209. Chartoph. reg. ch. 138 :
Où est le villain Cornard, qui a le Galemart, .... voulant dire du suppliant qui avoit un grant cousteau à sa sainture.Cencius ubi de instituendo scriniario :
Tunc pontifex dat ei pennam cum Calamario, sic dicens : Accipe potestatem condendi cartas publicas secundum leges et bonos mores.