About
Menu

calamella

CALAMELLA
,
Calamellus, Calamaula, Calamaulis
, Fistulatorius calamus, quo in bellis etiamnum utuntur Helvetii. Papias : Calamaula, canna, de qua cantatur. Calamaulis, in Notis Tyronis pag. 173. Eustathio, Καλαμαύλης, qui calamo in tibiam formato canit. Calamella, apud Ugutionem, Canna, cum qua quis canit, unde Calamellarius, qui ea cantat. Jacobus de Vitriaco lib. 3. Hist. Orient. et Oliver. Schol. : Volebant enim sibi facere nomen, cum tubis, Calamellis, et signis multis progressi. A calamis efficta vox Calamellus, fistula, nostris Chalumeau, hodie ; Chalemelle, olim. Chron. MS. Bertrandi du Guesclin : Trompes et Challemelles, et cors Sarazinois. Alibi : N'y ot trompe sonnée, ne autre cor baudi,Ne nulle Challemie, ne bombarde ossi.
Cannamella
dixit Dantes in Infern. Cant. 22. Neque aliæ sunt Calamellæ, a flageolis, seu, uti appellamus, Flageolets. Guill. Guiart ann. 1270 : Lors r'oissiez trompes sonner,Cors, tabours, Flageus, et chevretes. Idem ann. 1304. Tabours sonnent, et Flagiex pipent. Un Roman MS. Les tropes, li Flajol, li cor, et li tabour.
Calamaulæ
, Fistulæ organorum, Ugutioni.
Glossar. Lat. Gall. ex Cod. reg. 521 : Calamaula, fleute Gallice, a Calamus et aula. Hinc
Calamaularius
, Qui calamo seu fistula canit, Chalemelloin, in Glossar. Lat. Gall. ex Cod. reg. 7692. Chalemeler, Fistula canere, in Mirac. B. M. V. MSS. lib. 3. ubi de Orpheo : Toudiz aioit ChalemelantLa douceurs de ses chalemeaus.
Chameller, eadem notione, tom. 2. Poemat. reg. Navar. pag. 182.
CALAMELLA
, vel Calamellus. Vita S. Faronis num. 114. inter Acta SS. Benedict. sæc. 2. pag. 621 : Dum quædam dies infelicem quemdam virum hujus Basilicæ gremiis officio membrorum destitutum obtulisset, et reptantem manibus et Calamellos tibiarum contractum vix ostium ecclesiæ eum intus recepisset. Mabillonius suspicatur legendum, Columellis. Si retinendum est Calamellis, crederem hujus miseri tibias sic appellatas fuisse, quod graciles essent, instar calamorum, Gallice Gréles comme des Flageolets.

Saved

Recent