About
Menu

camelaucum

CAMELAUCUM
,
Calamaucus, Calamaucum
, Græcis recentioribus καμελάυκιον, Capitis integumentum, et pilei genus ex camelorum pilis confectum, unde nomen, ut auctor est Cedrenus : Ἔστι δὲ καὶ ἑτέρα κατασκευὴ σπυρίδος, ἀντὶ πίλου τῇ κεφαλῇ τιθεμένη. καλεῖται δὲ παρ᾽ Ἰταλοῖς κάμελα, ἐξ οὗ καὶ καμελαύκια. In eadem etiam sunt sententia, quoad vocis etymon Leo Allatius et Goarus. Papias : Camelaucus, vestimentum Papæ. Anastasius in Constantino PP. : Apostolicus Pontifex cum Camelaucio, ut solitus est Romæ procedere, a palatio egressus, etc. Idem in Hist. Eccl. : Occidit Totilam, et vestimenta ejus cruentata, cum Camilaucio lapidibus pretiosis ornato misit Constantinopolim. Theophanes de eodem Totila : Καμηλαύκιον διάλιθον. Gloss. Gr. MS. Regium, Cod. 1673 : Κίδαρις, κράνος, περιθεμα κεφαλῆς, κιδάρης δὲ εἷδος καμιλαυκίου, ὂ καὶ τιάρα νοεῖται. Lexic. Gr. MS. Reg. Cod. 2062 : Καυμεσία, καμηλαύκιον. Infra : Καυμιλαύκιον, Ῥωμαϊκὴ ἡ λέζις, ῤηθεῖ ἡ δ᾽ ἄν καὶ ἑλληνιστί ἁπὸ καῦμα ἐλαύνειν καυμηλαύκιον. Sussannæus in Vocabulario : Camelaucium, Galericulus, quia calorem defendat. In voce κίδαρις, ἐκ τριχῶν καμελαύκιον. Vide Glossas Basilic. Acta SS. Abrahami et Mariæ num. 31 : Ἐνδυσάμενος δὲ τὸ στρατιωτικὸν σχῆμα, καὶ καμαλαύκιον βαθὺ ἐπί τὴν κεφαλὴν αὐτοῦ. Vide Glossar. med. Græcit. in Καμελαύκιον col. 560.
At plerique e Latinis Scriptoribus pro Camelaucium mutatis literis, Calamaucum dixerunt, sicque scribendum contendit Salmasius. Glossæ antiquæ MSS : Galeros, Calamaucos pelliceos. Gloss. Isidori : Galeros, Calamaucos. Eædem : Pileum, Calamaucum. Papias : Pilleum, Calamaucum ex bysso rotundum, quasi spara, caput tegens sacerdotale, in occipitio vitta constrictum. Hoc Græci et nostri Tyaram vocant. Ælfricus : Calamauca, hæt, i. galerus. Ugutio : A caleo, hic Calamacus, i. quoddam genus mitræ strictæ, et dicitur Calamacus, quasi calorem machinans, eo quod stricta sit, et capiti impressa. Anastasius in Hist. Eccl. : Præcepit Abdelas radi barbas eorum et fieri Calamaucos cubiti unius et semis. Beda de Tabernac. lib. 3. cap. 8. et Rufinus hæc verba Josephi lib. 3. cap. 8 : ϓπὲρ τῆς κεφαλὴς φορεῖ πίλον ἂκωνον, sic vertunt : Super caput autem gestat pileum in modum parvuli Calamauci, sive cassidis. Perperam Calamati editum apud Jo. de Janua, Odo Fossat. in Vita Burchardi Comitis Corboliensis : Dum alicubi voluntas pergendi adesset, depositis monachalibus indumentis, pretiosarum pellium tegmentis exornabatur, Calamaucumque optimum pro capitio humili, capiti imponebatur. Perperam in Actis SS. Maii tom. 7. pag. 691 : Calamantumque optimum. Tradit. S. Galli ann. 816. ap. Neugart. in Cod. Alem. num. 187. vol. 1. pag. 158 : Quando vero ad monasterium converti voluero, tunc habeam... 6. calciamenta et 2. manices et Camalaucum, etc. Auctor est Allatius lib. 3. de Utriusque ecclesiæ conversione cap. 8. n. 12. apud Orientales, Sacerdotes Monachos camelaucis etiamnum uti. Sic autem ab illo describuntur : Caput operiunt Camelaucio, quod capitis tegmen est ex lana nigricante, ut natura illam dedit, textum, rotundum, altitudine semipalmare, in formam conchæ finiens, qua caput ingreditur, non undequaque rotundatur, sed ubi aures sunt, plagulæ unguntur, quibus aurium incommodis medentur. Nomen habent, ut ipse existimo, quidquid alii dicant, quod ex pilis camelorum ut plurimum texatur. Camelaucio caput operire Episcopos Armenios, cum sacra peragunt, auctor est Isaacus invectiva secunda in Armenios pag. 414. Non desunt denique, qui a Camelaucio, a nostris dictum putant Camail, Italis Camaglio, eam vestis partem, quæ olim caput et humeros tegebat, quos inter sunt Theophilas Raynaudus lib. de Pileis, et Cl. Menagius. At cum Camelaucum vix legatur humeros texisse, sed solum caput, præterea quod nostri Camail vocant, accenseatur vulgo armaturæ : probabilius videtur, hanc vocem effictam ex Cap de maille, ut fuerit Capitium ex maculis confectum. Nam Camallum fuit capitii species hamulis et maculis contexta, quæ totum caput, excepta facie, et humerorum superiorem partem operiebat, cujusmodi passim videre est in veterum Militum nostrorum imaginibus, quæ in sigillis et alibi describuntur, ut apud Edw. Bisseum in Notis ad Uptonum pag. 32. 63. 77. Capitio isti, si quidem integrum esset, levior galea aptabatur. At si helmus, vel cassis spissior, caput tegeret, tum Camallum ita cassidi annectebatur, ut collum et humeros tegeret, et ab adversariorum ictibus tutaretur. Froissartes vol. 2. cap. 66 : Et coula tout outre le Camail, qui estoit de bonnes mailles : et luy entra au col. Computum Stephani de la Fontaine Argentarii Regii 1. Jan. ann. 1349 : Pour six onces de soie de diverses couleurs à faire les las à mettre les Camaux ausdits bacinets, etc. Chronicon MS. Bertrandi Guesclini : Et voit ses Chevaliers bien armez de Camail. Alio loco : Bertrand tenoit l'espée, qui le fer ot trenchant,Ou Camail li bouta fierement en poussant. Proinde Camallum, nihil aliud fuit quam ea armaturæ species, quam hodie Haussecol dicimus, quæ collum tegit, præterquam quod Camallum ex hamulis confectum esset ; haussecollum vero ex solido ferro sit compactum. Neque aliter Camallum effictum conspicitur in torqui Ordinis equestris Camalli, seu Histricis dicti, a Carolo Aurelianensi et Vadensi Duce instituti, in cujus ima parte pendet histrix, surrectis echinis horrida, virenti humo insistens, cujus collum Camallo tegitur : histrici vero impendet Corona Ducalis, uti in Casulis et Dalmaticis, olim ab eodem Duce Cælestinis Parisiensibus donatis videre est. Ordinis vero istius meminere Monstrelletus 1. vol. pag. 60. et cap. 25. 2. vol. pag. 176. Joannes a S. Gelasio in Hist. Ludovici XII. pag. 25. Petrus Sanjulianus in Miscellaneis Hist. pag. 428. Andreas Fauynus in Theatro Honoris pag. 734. etc. Denique ab ejusmodi Camallis militaribus nomen mansit epomidi isti, quam deferunt Episcopi, quæ non modo humeros, ut hodie, sed etiam olim caput tegebat : ex quo etiamnum capitium eidem annectitur. Vide Camilla. Glossar : Lat. Gall. ex Cod. reg. 7692 : Calamacus, petite coife. Cameill vero ex Ch. ann. 1309. tom. 1. Probat. Hist. Brit. col. 1222. est capitii species, hamulis et maculis contexta, quæ totum caput operiebat, facie excepta. Unde Encamallié, ejusmodi hamulis et maculis contextus. Lit. remiss. ann. 1382. ex Reg. 121. Chartoph. reg. ch. 160 : Guy de Hotetot, dit Porquet, chevalier,... estoit armé d'un haubergon d'acier, un palet Encamallié sur sa teste, ses mains en ses gantelez, etc.

Saved

Recent