About

captamentum

CAPTAMENTUM
, Species servitii, de quo sic in Charta anni 1256. ex Tabulario S. Germani a Pratis : Quæ omnia teneo in feodum... Pro hujusmodi Captamento sive servitio, videlicet tredecim cultellis tablariis sive mensalibus, et uno corio cervi bene præparato, semel tamen præstando a me toto tempore vitæ meæ, et idem Captamentum vel servitium, etc.
Vel præstationis, idem, ni fallor, quod Acaptamentum, quomodo etiam forte legendum est. Vide in Acaptare.

Saved

Recent