About Report a problem

Menu

carrigium

CARRIGIUM
, Carrus onustus, vectura carri. Charta Salomonis Ducis Britonum pro Monasterio Prumiensi ann. 860. apud Marten. tom. 1. Collect. Ampliss. col. 148 : Nec teloneum sive de Carrigio, sive de navigio, vel de quacumque re exquirere. Vide Cariagium.
CARRIGIUM
, Vectura cum carro, quam quis præstare aut pecunia redimere debet. Charta Ludov. Balbi ann. 878. tom. 9. Collect. Histor. Franc. pag. 400 : Nec scaras vel mansionaticos seu conjectos, tam de Carrigio quamque de paraveredis exigere aut exactare præsumeret. Annal. Placent. ad ann. 1451. apud Murator. tom. 20. Script. Ital. col. 902 : Omnes fere nobiles et cives cum familiis suis venerunt Placentiam, timore decreti ducalis super hoc emanati, quod aliter cum rusticis describerentur, et onera salis, taxæ equorum et Carigii, quæ profecto sunt maxima, cum illis supportarent, Col. 908 : Item, quod non solvant Carrigia. Et col. 910 : Et clamant : Taxæ moriantur, Plaustra, salinæ. Stat. castri Redaldi lib. 1. pag. 22. v° : Cum bobus communibus facere domino Carrigia opportuna. Vide supra Carretum 1. Carrigamentum et infra Carrugium.
CARRIGIUM
, Currus, quibus vehuntur impedimenta exercitus. Chron. Petri Azar. ad ann. 1315. apud Murator. tom. 16. Script. Ital. col. 308 : Venerunt autem Mediolanenses et confœderati cum universa parte Gibellina et Carrigiis prædictis, apud muros civitatis Vercellarum. Vide supra Carriaza.

Saved

Recent