centonarii
Centonariis et Dendrophoris, (14, 8.) ubi in leg. 1. Constantinus statuit,
ut in quibuscunque oppidis Dendrophori fuerint, Centonariorum atque Fabrorum corporibus adnectantur : quoniam hæc corpora frequentia hominum multiplicari oportet.Ex quibus patet magnam inter se habuisse affinitatem ejusmodi artifices : quod etiam colligitur ex eo quod eosdem præfectos haberent, ut est apud Gruter. 36. 11. 45. 8. eosdem Patronos 427. 1. eosdem Magistros Quinquiennales, 261. 4. Verum qui dicantur et
Dendrophori, et
Centonarii, atque adeo ipsi
Fabri, non omnino constat. De
Fabris, qui Centonariis et Dendrophoris junguntur, alii
ferrariialii
tignariidicuntur apud Gruter. 261. 4. qui unice
Fabridicuntur 36. 11. 322. 4. 393. 8. 402. 2. At ii omnes sub Fabrorum appellatione videntur comprehendi, 45. 8. ubi mentio fit
Præfecti Fabrorum colleg. Dendroph. Centon. et Tignar. Qui igitur hi omnes ? Dendrophoros quidam interpretantur, qui ligna, arbores, et materias ligneas ad ædificia conficienda vendebant,
Vendeurs de bois: fabros tignarios, quos vulgo Carpentarios appellamus :
Ferrarios, qui in ferro operantur. At in Centonariis hærent. An igitur Centonarii fuere qui
Centonesconficiebant ? Verum quid commune habent Centonarii cum fabris tignariis et ferrariis, nisi ut essent qui in castris tabernacula conficerent, una cum tignariis et ferrariis fabris, quorum etiam opera in iis exstruendis necessaria erat. Quod vero de Centonariis affert Jacob. Gotofredus, vix putem a quoquam probatum iri. Centonariorum præterea mentio est in leg. 162. Cod. Theod. de Decurion. (12, 1.)
Centonariislegendum
Centenariiscenset Gothofredus.
Fabrorumnomine designantur, artes munera et officia ceteris felicius distinxisse nobis videtur Illustriss. Fontaninus lib. 2. de Antiquit. Hortæ cap. 5. ubi docet Dendrophoris curam fuisse primo cædendarum in silvis arborum, unde forte Vegetio
Concedesappellantur : deinde negotium etiam fuisse, ut earumdem arborum rudem et informem materiam veherent vel asportarent : cui sententiæ suffragatur vox ipsa
Arboriferum. Hanc autem rudem et impolitam materiam ad ea, quibus opus erat, accommodabant Tignarii, qui alii non erant a Fabris lignariis, quos vulgo dicimus
Charpentiers. Horum officium erat, ut verbis utar Scriptoris Clarissimi, tigna conficere, id est, arbores ipsas rudes in trabium tignorumque et tabularum formam in primis redigere, et contabulationes ipsas construere ; nam tigni nomine comprehenditur omne genus materiei, ex qua ædificia constant. Jam vero quare Dendrophoris et Tignariis adjungantur, et quinam fuerint Centonarii vidit occulatissimus Scriptor apud Cæsarem lib. 2. de Bello Gallico cap. 9. ubi loquens de expugnatione Massiliæ, scribit Legionarios turrim ex latere sub
contabulationem summam lateribus lutoque constraverunt, ne quid ignis hostium nocere posset, Centonesque insuper injecerunt, ne aut tela tormentis missa tabulationem perfringerent, aut saxa ex catapultis latericium discuterent.Ex iis verbis Cæsareis, inquit laudatus Scriptor Illustrissimus, apparet cur Centonarii una conjungantur cum Fabris, Tignariis, Dolabrariis, Scalariis, et Dendrophoris apud Gruterum in locis a Cangio laudatis et alibi ; nimirum utpote qui singuli, licet inter se diversi, attamen omnes in castrensibus et navalibus ædificiis sartis tectisque servandis occupabantur : unde pag. 440. 6. et 481. 9.
Centonariijunguntur
Naviculariis. Itaque
Centonariierant, qui arcibus, navibus et militibus
Centonesipsos offerendos curabant.
CENTONARII
CENTONA´RII[CENTO]
Centonarii
Makers of patchwork (cento) for clothes, and of the heavy cloths hung upon earthworks and other fortifications to protect them from fire or to break the force of missiles.