About Report a problem

Menu

cerostanda

CEROSTANDA
,
Cerostantes
, Candelabra quæ per se stant, vel in quibus cerei stant, aut manibus deferuntur, idem quod Cereostata. Vide in hac voce. Codex MS. Cassin. tom. 1. Hist. ejusd. monast. pag. 62. col. 2 : Fiat processio cum signis et flamulis, cereis, crucis, Cerostandis, codicibus ordinatis, capsis, etc. Ordo eccl. Ambr. Mediol. ann. circ. 1130. apud Murator. tom. 4. Antiq. Ital. med. ævi col. 868 : Et duo observatores subdiaconi ferunt Cerostantes ante pontificem seu presbyteros.

Saved

Recent