cinewerdunia
Sic ei placitum super 14. seu super 40. vel 80. noctes detur et Cinewerduniam suam in præsentia testium recipiat.Occurrit rursum tit. 72. § 3. 6. 7. Editio Heroldi habet
Cina, et
Cinewerduniam. Ubi Lindenbrog. Glossar. Lat. Anglo-Saxon. :
pretiumreddit Eccardus : qui etiam putat
cineidem esse ac Belgicum
ziin, Saxonicum
sinsuus ; ut ita
Cinewerduniasit Rei pretium ; Schilterus vero credit,
Cin, Chin, Kin, Ken, Gen, idem esse quod
Gegen, Kegen, Mutuo, reciproce, ex adverso :
Werdunia, Werdung, i.e.
Wærung, Cautio ; est itaque, inquit, aliquis obligatus vel legis beneficio et ipso jure, vel ex
Cine-werdunia, i. pacto. Germani
Gergewærdicunt cautionem de reconventione. Pro
CinewerduniaTilius legit
Cive-verdunia.