About
Menu

circelli

CIRCELLI
, Circuli, monilia, armillæ. Gloss. Ψέλλια, κιρκέλλια, δακθυλίδια. Anastasius in Leone III : Obtulit Circellos paria duo gemmis ornata. Charta Ludovici VI. Fr. Regis ann. 1112. apud Felibianum in Hist. Sandionysiana pag. xcii : Præterea consuetudines quasdam quæ juris nostri erant... picem videlicet... Circellos, concas et salem. Apicio 2. 5. Circelli isiciati sunt Farcimina rotunda.
Constit. Feder. reg. Sicil. cap. 96 : Item quod nulla domina sive mulier audeat portare Circellos, quorum pretium, omnibus computatis, transcendat uncias quinque.

Saved

Recent