circumcelliones
Ab eo sumpsit quæ de iis habet Isidorus. Optatus lib. 3. de Circumcellionibus :Circumcelliones dicti sunt qui circum cellas vagantur : solent enim ire hac atque illac, nusquam habentes sedes.
Cum hujusmodi hominum genus ante unitatem per loca singula vagarentur.Monachus Sangallens.
Cum autem itinerando venisset Carolus ad quandam grandem basilicam, et quidam Clericus deMeminit pariterCircumcellionibus ignarus disciplinæ Caroli in chorum ultro intraret, etc.
Circitoresvocat Philastrius in Catal. hæres. sed an ii, quos etiam
Circumcellionesvocat lex 52. Cod. Theod. de Hæreticis, (16, 5.) videant doctiores. Certe ibi inter infimæ sortis homines inter Donatistas describuntur, et a S. Augustino lib. de Hæres. cap. 69. dicuntur etiam fuisse genus hominum agreste et famosum, non solum in alios immania facinora perpetrando, sed nec sibi eadem insania et feritate parcendo. Nam per mortes varias, maxime præcipitiorum et aquarum et ignium, seipsos necare consueverunt, et in ipsum furorem alios seducunt, ut seipsos occidant, etc. Idem Augustinus lib. 1. contra Gaudentium cap. 28. hos sic appellatos scribit,
quod maxime ab agris vacantes, et victus sui causa cellas circumirent rusticanas. De istis Circumcellionibus passim idem Augustinus Epist. 48. 50. 61. 68. Contra Parmenian. lib. 1. cap. 11. Contra Crescon. lib. 3. cap. 42. 47. Collat. Carthag. 3. cap. 174. 281. Possidius in Vita Sancti Augustini cap. 10. 11. Auctor Prædestinati lib. 1. hæresi 69. etc.