clenodium
Un bijou. Historia Australis ann. 1276 :
Eique tradiderat, videlicet duas coronas aureas... et alia quamplura Clenodia aurea, quæ... usque nunc in Ungaria fuerant conservata.Et ann. 1293 :
Excellentissimis xeniis et Clenodiis a Rege excellenter honoratus.Epitaphium Petri Episc. Moguntini in Metropol. Ecclesia apud Serrarium et Browerum lib. 17. Annal. Trevir. n. 60 :
Occurrit præterea in Epist. S. Ludgeri cap. 9. apud Surium 1. Mart.Redditibus, donis, et Clenodiis sibi pronis Ecclesiam ditat, res auget, crimina vitat.
Sorores loci Clenodia jaciant secularia, quæ vanitatem aliquam vel levitatem ostendant, sed simplicia de lino operentur, quæ utilia sint accipientibus, et religionem in eis commendent.
Clenodia ante pectus et super birretis et capellis deferentes magne estimationis. (Burchard. Diar. II. ed. Thuasne, pag. 16. an. 1492.)
Clenneten, aut Germanico
Cleinnot, quia
exiguæ necessitatiset parvi usus sunt.
KleiniGerm. ant. Minutus, subtilis, artificiosus, affabre factus. Vide Graff. Thesaur. Ling. Fr. vol. 4. col. 559. Ante sec. XII. vox apud Germanice scribentes non occurrit. Vide Grimm. Grammat. Germ. vol. 2. pag. 257. neque ante sec. XIII. apud Latine scribentes, Vitam enim S. Suitberti S. Ludgero perperam tribuit Surius.
La Cerdamale legit
Dinodia, pro
Clinodia.
Schmeizelde insignibus vulgo
Germ. ein iubilierer. Gemma Gemmarum.