About
Menu

cochia

COCHIA
. Charta Joan. comit. Fores. ann. 1296. apud Charvet. Hist. Vien. pag. 669 : A fluvio Rodani usque ad Cochias seu cacumen S. Salvatoris, in quibus Cochiis seu cacumine, etc. Vide infra Cocolarius.
COCHIA
, Coquina. Consultatio Philippi Cancellarii Paris. ann. 1218. ex Tabulario Audomarensi : Dicit Præpositus se esse in possessione dandi illa quinque beneficia... Decano et Capitulo inconsultis, Subpræpositum in Subpræpositura, Magistrum Scolarum in Scolastria, Pistorem in pistoria, Cellerarium in celleraria, Cocum in Cochia. Vide Chochia.

Saved

Recent