cociones
Quidam Coccio derasus et insaniens, linea tantum et femoralibus indutus, etc.Capit. Caroli. M. lib. 1.
Ut isti mangones et Cogciones qui sine omni lege vagabundi vadunt, per istam terram non sinantur vagari.Adde Capitul. 1. Caroli M. incerti anni cap. 45. Ubi Rhenanus lib. 2. Rer. Germ. pag. 95. ait, ejusmodi
Mangonum adhuc nomen et res apud Germanos manere :Hincmarus Opusc. 5. de Coercendis militum rapinis :die Mengen.
Per villas in quibus non solum homines Caballarii, sed etiam ipsi Cocciones rapinas faciunt.MS. :
Truans estoit, pantonniers et Coquins.
Arilatoresdicuntur. Festus :
Arilator, qui etiam Cocio appellatur, dictus videtur a voce Græca, quæ est,Ubi Jos. Scaligerαἴρε , i. tolle, quia sequitur merces ex quibus quid cadens lucelli possit tollere.
Arilatoresdictos vult ab
arra, atque ita nuncupari empturientes, qui data arra postulant sibi credi, unde a cunctando
Cunctiones, Cuctioneset
Coctiones, inquit, dicti. Quod idem Festus videtur innuere, dum ait
Coctiones dictos videri quod in emendis vendendisque mercibus tarde perveniant ad justi pretii finem.Gloss. Isidori :
Arillator, ut apud Isidorum. Auctor veteris Gloss. apud H. Stephanum pag. 310.
Cauponarius, Cogo. Legendum enim
Cocio. Usos hac voce Laberium apud A. Gellium lib. 16. cap. 7. et Plautum in Asinaria pridem observarunt viri docti. Ex quibus tandem colligere est
Cociones, priscis, et ætatis mediæ Scriptoribus, dictos qui fora venalium et nundinales mercatus sectantur, qui dum contantur, licitantur, et de pretio cum mercatoribus contendere simulant, merces ipsas subripiunt et auferunt : cujusmodi sunt qui apud nos
Coquins, vulgo vocantur, quos non pauci hactenus a
Coquinis, nuncupatos putarunt, quod istius farinæ homines tabernas et popinas circumeant, quo aut locis ipsis inserviant, aut obsonii particulas avellant.
Cozzonietiamnum Italis dicuntur, quos nostri
Maquignonsvocant. Neque alii videntur, quos
Coquinosappellavit inferior ætas. Vita Clementis VII. apud Bosquetum :
Carcassonæ et Tolosæ populares, quod vulgariter nuncupabant Coquinos, contra Nobiles insurrexerunt.
Hospitale, quod
Coquinorumvocant. Coquos porro pro furibus habitos auctor est Plautus in Aulularia :
Idem in Pseud. :... Mihi omnis angulos Furum implevisti in ædibus misero : mihi Qui intromisisti in ædes quingentos Coquos.
Donatus ad Terent. Eunuch. :Forum Coquinum qui vocant, stulte vocant, Nam non Coquinum, verum furinum est forum.
Manipulum furum, Coci discipulos dici putant.Vide Casaubonum ad Athen. lib. 14. cap. 22. A.
Cocionibusdicta
Coccionatura. Aliæ Glossæ pag. 312 :
Cocinaria, non Cocionatoria.