, Isidoro in Glossis, et in Excerptis Pith. : Bos operarius.Ad hæc Grævius ait : Ingeniose vir summus Thomas
Reinesius emendavit : Colifa, Cibus operarius, quia isto panis genere
athletæ et χειροβάναυσοι aluntur. Scribitur autem
recte Colyphia apud Plautum et Juvenalem. Vide Vossii Etymologicum. Papias :
Colyphia dicuntur panes azymi, et genus carnium, id est, carnes assæ et
semicoctæ, qui est cibus athletarum. Verum licet ingeniosa sit Reinesii
correctio, dubito tamen an vera, quod in vet. Glossario Sangerman. MS. n. 501. legatur :
Colifama, Boves opus facientes, ubi, Colifama est pro
Colifaria. Papias habet : Collifuria, Boves opus
facientes.