About Report a problem

Menu

contrasignetum

CONTRASIGNETUM
, ut Contrasigillum. Inter Statuta S. Capellæ Parisiensis ann. 1098. habetur Provisio de Contrasigneto, in qua sic legere est : Extitit per eos concorditer ordinatum, videlicet quod unum fiet parvum signetum, nuncupandum Contrasignetum sacræ Capellæ, quo in omnibus et singulis finantiarum litteris, etc... deinceps utetur, et litteris et contractibus eisdem una cum præfati dictæ sacræ Capellæ appensione sigilli affigetur.
Mendum esse in anno recte opinati sunt Auctores novi Tract. diplom. tom. 4. pag. 13. legendum quippe est 1398.

Saved

Recent