cotulosus
lapidibus Cotulosis, est, qui quaquaversum latera habent acuminata, forte in modum
Costæ, uti vocem
Cotunostri usurpant. Vetus Charta de juribus Ecclesiæ Arelatensis apud Guesnaium in Annalib. Massiliensib. ann. 1266. n. 40 :
Possidebat insuper eadem Ecclesia pleno jure Campum Cotulosum, qui Cranus(leg. dicitur, plenam ibi jurisdictionem privatam et publicam exercendo.Cravus)
Cotulum, Provincialibus
Coudoulé, calculus, vulgatius vero in Chartis
Campus lapidosusappellatur. Notit.
Conquestus ei fuerat P. Aquensis archiepiscopus in publico concilio in Arelatensi ecclesia, quod non posset venire una die de archiepiscopatu suo usque Arelatem, propter asperitatem viæ Lapidosi agri. Campus lapideus,apud Plin. et Pompon. Mel.