cyndouwe
Ex hac igitur aqua cum aqua Cyndouwe permixta, cum aliqua fecisset emplastra, et prædicto foramine per aliquantos annos superposuisset, foramen illud curatum fuit.In hunc locum Henschenius : Ita MS. Vereor ut satis sincera lectio sit. Videtur autem nomen esse detortum a Centauria, quam Bonatici nostri corrupte
Santorie, Centorieet
Cintorieappellant, estque tantæ efficaciæ herba ad leniendos membrorum internorum externorumque dolores, sananda vulnera, etc. ut sint qui putent ipsam esse formosam illam Poetarum
Panacen, et a Germanis appelletur
Tausend-Gulden kraut, Herba mille florenorum, quasi nullo satis pretio æstimanda.