About
Menu

cynedomas

CYNEDOMAS
. Leges Athelstani Regis apud Bromptonum pag. 845. et Concilium Grateleanum ann. 928. cap. 13 : Regis weregildum est cum Anglis in jure publico triginta millia thrimsa, id est, trium, quindecim millia thrimsa sunt de wera et quindecim millia Cynedomas, id est, regiæ censuræ, ipsum natale ejus pretium pertinet cognationi, et Cynebot ipsius terræ nationi. Est autem Anglo-Saxonibus Cynedome, imperium, regnum, Cynedomas, fasces, dignitas, magistratus.

Saved

Recent