dextri
A loco illo usque ad castrum Thoringum habenturTabular. Aganonis, seu Ecclesiæ Carnotensis :Dextri ducenti.
Est autem ipsa area... habens in longum perticas 33. et in uno capite pert. 8. et Dextrum unum. In altro vero capite pert. 7. et Dextrum unum.
Consortes pro uno fronte Archimbaldus, etFormula Lindenbrogiana 140 :Dextros sexdecim : et de alio fronte Lautardus, etDextros sexdecim, pro uno latus Aldoardus, etDextros 21. et de alio latus via publica, etDextros 21.
Terra habet in longoVetus Charta apud Ughellum tom. 1. part. 1. pag. 418 :Dextros tantos, et in latoDextros tantos.
Et per longitudinem usque in Paternum, sint decem milliaDestri .
Per desertum ambulaverunt, etPerperamDextros 40. millia quingentos pervenerunt, etc.
dextraseditum.
Condamina una quæ habet pro longo Dextras de ambos latus 238. et in quacunque fronte Dextras 130.
Item statuimus, quod canne et alne et Dextrum de ferro in palatio Communis et caudenturVersio Gallica anni 1616. habet :(cudantur) et forme cayronorum et tegularum ibidem fiant... Dextrum quo mensurabitur et cayroni et tegulæ fiant secundum formam eorum, que erunt in palatio Communis.
Seront faites et mises des cannes, aulnes, Arpents ou Dextres en l'hotel de ville, etc.ubi Arpenta
Dextridicuntur, quod utantur
Dextrisad arpenta mensuranda. Statuta Avenion. :
Canna, alna et Dextrum sint de ferro et sint clavata in muro Ecclesiæ S. Petri, etc.
de Batallia facienda:
Lo camp do esser cayre, e deu aver de cascun cayre 25. Dextres, et cascun dels Destres 25. deu aver 12. palms de cana de Barchinona, e deu esser ab pals en gir, e ab rests be enrestats, e clavats, e deu esser pla e egual, e no pedregos, ans si pere hy hales ne deu hom gitar. Dextresin Consuetudine Hannoniæ cap. 103. ubi de Piscatione in fluviis :
Que aucuns ne tendent à la repentise du sacq de son compagnon à soissante Destres prés.
Dextre. Charta ann. 1022. ex Tabul. Massil :
Dono modo decem Dextros, qui sunt in loco qui dicitur Costa. Dono decem dextros vineæ in villa Cathedra,in alia ann. 1040. ex eod. Tabul. Lit. remiss. ann. 1389. in Reg. 138. Chartoph. reg. ch. 100 :
En lequel espace puet avoir six Dextres ou environ. Diestre,apud Monstrelet. 2. vol. fol. 76. v°.
Cum duabus in ea fundatis Ecclesiis, sanctum Petrum et S. Vincentium, cum earum ambitu Dextros.Alia Bermundi II. Regis æræ 1030. ibid. pag. 439 :
Et insuper intra ipsos Dextros non habeant licentiam ingrediendi in eis, non sagiones de Rege, non de Pontifice, etc.Infra :
Et in ipsos Dextros de isto Monasterio, qui illos diripuerit, peitet in duplo.
In omni Ecclesia infralxxii. Dexteros nullus laicus vel mulier nec refuganus sortem habeant.
Intra etiam Dextros Ecclesiæ Laici uxorati non habitent, nec jura possideant.Cap. 12 :
Præcipimus, ut si quilibet homo pro quacunque culpa ad Ecclesiam confugerit, non sit ausus aliquis eum inde violenter abstrahere, nec persequi intra Dextros Ecclesiæ qui sunt triginta passus, etc.Concilium Sanctægidianum ann. 1056. can. 2 :
Ut nemo infra terminum triginta Dextrorum circa Ecclesias positum quicquam capere præsumat, etc.
Promitto Deo et B. Petro, ad damnum alicujus 30. passus Ecclesiasticos circa hanc Ecclesiam B. Petri non infringam, neque aliqua persona pro mea voluntate, etc.Ubi notandi
passus Ecclesiastici. At in Decreto Nicolai II. PP. ann. 1059. majus spatium adscribitur majoribus Ecclesiis, hoc est, Cathedralibus :
De Confiniis Cœmiteriorum, sicut antiquitus a sanctis Patribus statutum est, statuimus ita : ut major Ecclesia per circuitum 60. passus habeat ; capellæ vero, sive minores Ecclesiæ 30. Qui autem confinium eorum infringere tentaverit, vel personam hominis, aut bona ejus indeabstraxerit, nisi publicus latro fuerit, quousque emendet, et quod rapuerit reddat, excommunicetur.
Item confirmo ibi alias tres Ecclesias, quæ ibi sunt, videlicet S. Johannis et S. Petri Apostoli et S. Laurentii... et confirmo ibi in circuitu earum Ecclesiarum Cimiterium deHic cernere est tribus Ecclesiis non Cathedralibus spatiumlx. passibus ecclesiasticis... Item confirmo ibi Ecclesiam S. Petri de Bagarris, simul cum ipso Cimiterio dexxx. passibus... Item confirmo ibi ipsam Ecclesiam S. Martini de Alons cum suo Cimiterio in circuitu ipsius Ecclesiæ dexxx. passibus ecclesiasticis.
quinquaginta passibus ultra Basilicæ foresdefinitur. Quibus addenda, quæ habentur in Decretione Chlotarii II. Regis cap. 13 :
Nullus latronem, vel quemlibet culpabilem... de atrio Ecclesiæ extrahere præsumat. Quod si sunt Ecclesiæ, quibus atria clausa non sint, ab utraque parte parietum terræ spatium arpennis pro atrio observetur.Cur autem
dextri, seu a legibus extra templa ipsa definita sint
Ne in ipso Dei templo et sacrosanctis altaribus confugientium quemquam mane vel vespere cubare vel pernoctare liceat, ipsis hoc Clericis religionis causa vetantibus, ipsis, qui confugiunt, pietatis ratione servantibus.
Dextrisumuntur pro Ecclesiæ exteriori parte, quæ immunitate et jure asyli gaudet : ita
Dex, pro
Banleuca, seu districtu urbis vel oppidi, qui eadem, qua urbes et oppida immunitate fruitur, passim usurpant Occitani, voce pariter a
dextrisformata. Fori Beneharn. seu Morlan. art. 8 :
Et non debet exire bellum extra Dex villæ.Consuetudines Tolosæ part. 1 :
Infra Dex seu terminos Tolosæ.Occurrit ibi non semel, et in veteri Charta apud Catellum in Comitib. Tolos. pag. 382. Ita etiam hæc vox scribitur in Consuetudine Solensi tit. 29. art. 7.
Dects, in Consuetud. Bayonensi tit. 4. art. 17.
Dec, Goudelino,
Decxs, in Charta vernac. Gastonis Vicecom. Beneharn. apud Marcam lib. 5. cap. 1. n. 4 :
Et toutes las autres herestats, qui sont dens los vostres Decxs. Decium,in Charta ann. 1369. pro Montalbano apud Galland. in lib. de Franco alodio pag. 189.
Dexterminos Tolosæ, seu urbium, a crucibus, quæ limitum vice sunt, appellatos putat, quod crux figuram decimi numeri, X. effingat, qui
DexOccitanis dicitur. Quod si ita est, multo probabilius videtur, si non a
Dextris, certe a
Decussi, qui et
Decusdicitur Gromaticis, etymon arcessendum. Nam lapidibus aut arboribus
decusseu
decussisappositus termini ac limitis vicem præstabat.
Decus, quæ eadem notione pluries occurrit in Consuetudinibus MSS. Augustæ Ausciorum ann. 1301. Sic art. 46 :
Item consuetudo est ibidem,Et art. 78 :quod si aliquis occidit injuste aliquem, quod si inveniatur in villa, vel intra Decos ville, interficiens prædictus possit a quocumque capi et ad dominum Comitem captus duci.
Item consuetudo est ibidem, quod porci non intrent prata neque casalia, neque vineas in aliquo tempore anni infra Decos civitatis predicte.Rursum occurrit art. 79. et 85. Aliud de vocis origine conjicit
D. de Laurierein suo juris Gallici Glossario. Quemadmodum, inquit,
BanleucæAndegavensis urbis aliæque Pictaviensis provinciæ
Quintæa Quinto milliario, Bituricensis
Septenæa Septimo milliario dictæ sunt, ita forte
Dexa Decimo milliario dictum est. Alia refertur ibidem Brodelli conjectura ducta ex ejus Commentario ad articulum 86. Consuetudinis Paris. num. 28. Vide Deci suo loco,
Decuria, et
Salvitas.