dextrae
In ipso freto fœdus fit, ac Dextræ copulantur.Hesychius :
in Capitulis ad Legem Salicam cap. 7. et in Lege Longob. lib. 1. tit. 17. § 11.Δεξιάς, συνθήκας . Conspiratio, facta per Dextras,
Si inter Marchisos in qualibet regni parte ad aliud tempus Dextræ datæ fuissent, quid mox post Dextras exactas agendum esset, utrum renovandæ, an finiendæ essent ?
Fœdus inire, usurparunt non modo recentiores Scriptores, sed et veteres. Quippe, ut ait Aristophanis Scholiastes :
Ἔθος ἐπἰ πίστει, καὶ συνθήκαις βεβαίως δεξιὰς διδόναι ἀλλήλοις.Hesychius :
Δεξιαί, αἱ γινόμεναι κατὰ συνθήκας ἐπαφαὶ τῶν δεξιῶν χειρῶν, εἰς σύμβολον τοῦ βέβαια ἔσεσθαι.
Dextra vocatur a dando, ipsa enim pignus pacis datur, ipsa fidei testis atque salutis adhibetur, et hoc est illud apud Tullium : Fidem publicam jussu Senatus dedi, hoc est, Dextram. Unde et Apostolus dicit : Jacobus et Johannes Dextras dederunt mihi.
Claudianus in Rufinum lib. 1 :Jam pariter coeant animorum in pignora Dextræ.
Et lib. 2 :..... Sociat perituro fœdere Dextras.
..... Tradisne tuas, Dux optime, Dextras ?
Miscere Dextras, apud Tertullianum adversus Marcionem. Paulinus ad Cytherium Poem. 13 :
Tunc ambo nexi ad invicem Dextras damus In osculo pacis sacræ.
Dextras Dare et Accipere, in Encomio Emmæ Reginæ pag. 171.
Dextris datis in pristinam concordiam redierunt, apud Will. Gemeticensem lib. 6. cap. 2. Fredegarius cap. 87 :
Omnes Primates et exercitus Dextras in invicem dantes, ut nullus Radulfo vitam concederet.W. Tyrius lib. 19. cap. 16 :
Super placitis conditionibus Dextram dedit. Dextras securitatis dare inter se invicem,apud Flodoard. lib. 4. Hist. Rem. cap. 3. Quo sensu Witikindus l. 1. Gestor. Saxon. :
Dextris datis et acceptis, copiam viris fandi concessit. Dextras dareet
Dextris fidem facere, apud Gregor. Turon. de Glor. Confess. cap. 68.
Dextram dare in manu Comitis, in Capitul. ann. 793. cap. 11.
Dextra pacem promittere, Ditmarus lib. 7. pag. 111 :
Pacemque ejus supplex petii, quam cum Ekkihardus ex sua parte promitteret, et frater suus diu a me desideratus a Polenia veniens Dextera manu sua pacifica promitteret, uterque hanc non bene servavit.Erchembertus in Hist. Longob. cap. 33 :
Quo terrore perculsi multi ad Augustalem clementiam confugientes, dari sibi petebant Dextras, quibus tunc solitam misericordiam denegat. Per Dextras conspirationem firmare,in Capit. 2. et 4. ann. 805. cap. 10. in Capitul. ann. 824.
Hanc constitutam pacem per sacramentum vel Dextræ dationem in manu Episcopi sui confirment. Dexteram petere,apud Gregorium Turon. lib. 10. cap. 3.
Dextras petere, in vet. Chronico de Roberto Rege ann. 1032. et in Chron. S. Vincentii de Vulturno lib. 3. pag. 695. Ita
Dextras dataspro securitate usurpant Annales Francor. Bertiniani ann. 866. Albertus Aquens. lib. 3. cap. 11. l. 6. cap. 51. l. 9. cap. 28. Synodalia decreta Concilii Ænhamensis ann. 1009. cap. 1. etc. Adde Procopium lib. 2. Persic. cap. 13. etc. et vide Petr. Fabrum lib. 2. Semestr. cap. 22.
Dextras et obsides dederunt, in Annal. Franc. ann. 779. et in Chronic. Moissiac. ann. 812.
Dextras dominis dare, apud Walsinghamum pag. 332. Ita Palladius in Histor. Laus. cap. 26.
Dextras amicitiæ, auxilii, dare, apud Sugerium in Ludov. VI. pag. 289. 313.
Omnes alii vero mortui extiterant in dictis carceribus propter gravia tormenta... nam quotidie ponebantur ad cavalletos et ad Dextras in modum crucis pendentes.