About
Menu

diatychi

DIATYCHI
. Charta Garsiæ Regis Navarræ apud Sandovallium in Episc. Pampilon. pag. 42. sic clauditur : Est autem data et Deo oblata se volventibus temporum recursibus, anni æræ millesimæ cum supputatione nonagesimæ, die vero secundo, Idus Decembris, luna vero quarta diebus exactis Diatychi, regnante Domino Jesu Christo, etc. Omisit hæc verba in versione Hispanica Sandovallius. An ex Græco διά τυχῆς, feliciter ; vel potius hæc vox referenda ad, est autem data et oblata διαθήκη, i. e. testamentum, quomodo ejusmodi donationes vocabant.

Saved

Recent