About Report a problem

Menu

dissagire

DISSAGIRE
, Gall. Dessaisir, Possessione deturbare. Acta SS. Maii. tom. 7. pag. 128. de S. Joachimo Abb. : Data prius saysina rerum et possessionum, quibus vel ipsi Monachi vel homines Caccurii monasterium Floris Dissagire præsumpserunt.
Qua ratione vero id peragebatur, docent Lit. remiss. ann. 1455. ex Reg. 189. Chartoph. reg. ch. 61 : Le suppliant demanda au procureur la maniere de Dessaisir ledit Malouin d'icellui bordaige, lequel lui respondy et dist, que pour premiere fois la coustume estoit de mettre le feu hors de la maison, et faire commandement de vuyder dedens huit jours ladite maison.
Dissaisiare
, Eadem notione in Inlegiare.
Dissaisina
, Dejectio possessione, Gall. Dissaississement. Vide locos post Saisire.
Dissaisire
, ut Dissagire. Charta Henrici Regis Angliæ ann. 1155. pro Normannis apud D. Brussel de Feudorum usu tom. 2. pag. 5. ad calcem : Nullus liber homo capiatur vel imprisonetur aut Dissaisiatur de aliquo libero tenemento suo vel libertatibus aut liberis consuetudinibus suis... nisi per legale judicium Parium suorum vel per legem terræ. Occurrit alibi non semel. Vide Saisire.
Dissaisitor
, Qui dejicit possessione. Vide Saisire.
Dissasiare
, ut Dissaisire. Chartular. S. Vandregesili tom. 2. fol. 2037 : Dominus Abbas assensu Capituli sui et fidelium suorum consilio prædicto Ludovico molendinum suum, de quo eum Dissasiaverat, reddidit et jure hereditario in eodem loco possidendum concessit.
Dissasire
, Eodem significatu, in Saisire.

Saved

Recent