dotalitium
Dos,
Vitæ provisio mulieribus in virorum proprietatibusdata, in Speculo Saxonico lib. 1. art. 21. § 1. 2. art. 32. lib. 2. art. 21. § 3. lib. 3. art. 74. et in Wichbild. Magd. art. 57. § 1.
Liftocht.
Quia serenissimus Rex Otto Regiam matrem illustrissimam Machtildam aliquantulum inhonorasse dicitur, privando illam Dotalitiis, etc.Charta Lotharii Regis Fr. pro Corbiniacensi Monasterio :
Villam Corbiniacum, quam eadem Regina jure Dotalicii acceperat, atque libera hæreditate possidebat.Charta Willelmi de Rupibus Senescalli Andegav. ann. 1197 :
Quando desponsavi Margaritam de Sabolio uxorem meam, dedi ei et concessi in Dotalitium suum, sive in donationem propter nuptias, omnes acquisitiones, etc.
Quia vero quæsistis, quid nobis de creditoribus, qui credita sua repetunt, vel eorum uxoribus dotem, vel Dotalitium repetentibus sit tenendum, vobis taliter respondemus : Quod licet de consuetudine Gallicana aliter observetur, quia tamen terra illa regi consuevit, ut dicitur, et adhuc regitur jure scripto, volumus creditoribus et uxoribus satisfieri, qui cum eis antequam essent hæretici contraxerunt, usque ad valorem bonorum, si culpa propria non obsistat.
Adde Vitam SS. Bovæ et Dodæ num. 9.Si mihi germanam reddis, nihilominus omne Germanæ Dotalitium mihi reddere debes, Quæ cum germana sunt data nomine dotis.
Willelmus rex Siciliæ fecit chartam Johannæ reginæ de Dotalitio suo.