About

Menu

excontrum

EXCONTRUM
, Permutatio, quod contra aliam rem, seu pro alia reddatur. Proprie autem est, cum obses loco alterius obsidis cum licentia discedentis, aut dimissi datur. Petrus de Vineis lib. 5. Ep. 57 : Supplicarunt obsides de Montefalconis,... apud Capuam commorantes, ut cum velint pro seipsis Excontrum personarum condecens exhibere, videlicet fratrem pro fratre, etc.

Saved

Recent