extrema-unctio
Extrema-unctio est sacramentum institutum a Spiritu Sancto, per Apostolos promulgatum.
Infirmus ungitur ad oculos, aures, nares,labia, manus, collum, guttur, pectus, scapulas, renes, pedes, et ubi dolor plus tenet.
Ad sacramentum Extremæ-unctionis sæpe presbyteri moneant populum, ut indifferenter a quatuordecim annis et supra singuli, cum necesse fuerit, inungantur, ut pauperes qui pro egestate se excusant, si non possint infirmi habere multitudinem candelarum, vel indumenta linea, qui causa reverentiæ in hoc sacramento exhiberi solent, non propter hoc dimittant eos inungere, quia sufficiat una candela ; et inuncti cum stupa diligenter in singulis membris extergantur, et stupæ comburantur.
Sunt autem quidam, ut audivimus, qui post perceptionem hujusmodi sacramenti sanitati pristinæ restituti, nefas reputant vel uxores suas cognoscere, vel carnes comedere, vel etiam aliqua ratione nudis pedibus ambulare.Quam falsam persuasionem non statim desiisse, probat Synod. Guid. episc. Lexov. ann. 1321. ex Cod. reg. 4653 :
Doceant sæpe sacerdotes populum hoc sacramentumConsule Mabill. Præfat. ad Sæc. 1. Bened. pag. 47.(Extremæ-unctionis) licite reiterari,... et post susceptum licite reverti ad opus conjugale.