farfalius
De Far falio ita convenit, ut quicumque in mallo præsumpserit Farfalium minare, sine dubio suum weregildum componat, quia omnino volumus, ut Farfalius reprimatur. Et si forte acquiescet istum Farfalium custodire, vitæ periculum per omnia incurrat.Al.
sustineat. Codex MS. quem vidi, habet
Farefalius: Baluzius
Farfaliis. Ubi hæc Spelmannus : Silent hic Glossographi, et ego de exotico non audeo pronuntiare.
Ferfallenautem, alias
verfallen, Bavaris idem significat quod Gall.
Forfait. Etymologicum Theutonicum vetus,
Verifellen, stuprare, vulgo feloniam facere. Saxonibus etiam fer et fær, cassus, fælen cadere, delinquere.
ForfallScandicis populis est Impedimentum,
Exonium.
Farfaliuminterpretatur
Adsalitionemseu assultum : quod nomen a
FallenRuere, cadere, labi, irruere, adsalire deducit. Hinc
Fal, inquit, in Glossis Rabani Mauri MSS. est
Casus, irruitio, adsalitio, pro quo nos
Falldicimus.
Farapud veteres sæpe, præsertim in compositione, pro
Forvel
vorusurpatur. Ita Kero et alii
Farworfan, Projici ;
Farakisiit, Perspexerit, et centum his similia habent. Ut autem
Forbatutussuo loco, Qui prius percusserat, exponitur ; ita hic
Farfaliussignificat prius factam adsalitionem sive assultum inimicum. Hinc autem cum turbæ multæ ex vindicta sequantur, præsertim, si authorem adsalitionis eas publice minatum fuisse, atque ita cogitanter perpetrasse, constet, weregildum ille suum merito componere sive vitam redimere aut mortem subire cogebatur. Huc usque vir perspicacissimus : qui jam ex eo suam probarat sententiam, quod præter rationem in Lege Salica a Carolo M. emendata prætermissa fuisset Lex
de adsalitione inimica, nisi
Farfaliinomine intelligendus sit assultus.
Farstalvel
Forstal. Graffio Thes. Ling. Franc. tom. 3. col 823. et Haltausio Glossar. Germ. col. 486.
Farfaliusidem est quod
Fravali, hodie Germ.
Frevel, Temeritas, protervitas.