farsa
Colera rubea si sit simplex, et ad id quod membrum videatur descendere, facit apostema, quod vocatur Formica, et aliudVide eumdem lib. de Gradib. pag. 374. et 382. Marbodus de Herbis lib. 4. cap. 20 :Farsa : quæ si cum sanguine misceatur, Erisipela inde generatur.
ItalisUlcera desiccat mala, restringit quoque Farsam .
Come il ramarro sotto la gran Fersa de' di canicular cangiando siepe, folgore par, se la via attraversa.
Commedia mozza, e imperfetta ; dal Greco
che vale vesta mozza; melius a Menagio, Carmen multis et variis rebus refertum seu
farcitum; unde vocis origo. Inde etiam
Farsadictæ quædam Paraphrases, inter Scripturas vel preces in Ecclesia cantari solitas, intermixtæ, quibus ejusmodi Scripturæ vel preces veluti
farciuntur. Vetus Ceremoniale Lirensis Monasterii :
Qualiter debeant cantareKyrie eleyson
cum Farsa. Quando in diebus festis diciturKyrie eleyson
cum Farsa. Quo intelligi datur additio quæ etiamnum diebus festis solemnioribus in quibusdam ecclesiis, Senonensi videlicet, Cenomanensi, etc. post
Kyriecantatur hoc modo
Kyrie, fons bonitatis, Pater ingenite, a quo bona cuncta procedunt, eleyson Christe, etc. Circa originem ac dispositionem
Farsæ, consulendus Crescimbeni all' istoria della volga poesia lib. 4. cap. 3. ubi et de quodam pulmento Provincialibus noto, quod
Farsumvocant, belle loquitur.
Visitavimus monasterium monialium S. Trinitatis Cadomensis.... In festo Innocentium cantant lectiones cum Farsis : hoc inhibuimus.Quæ lectiones, ejusdem compositionis erant atque
Epistolæ Farcitæ, quarum specimen supra allatum emendare licet ex Comment. Acad. Inscript. tom. 17. pag. 716. Cui addendum alterum exemplum ex tom. 2. Hist. Theat. Franc.