feda
Feid. Capit. de Villis cap. 62 :
Quid de Feda fracta, vel freda, quid de feraminibus, etc.
Fida facta.
Constituimus ut nullus macellarius vendat in Massilia scienter... carnes Fedæ, vel arietis pro multone.Ibid. § 4 :
Ita ut emptor intelligat de carne Fedæ quod de Feda est, et similiter de aliis carnibus manifestent emptori.
Feye.
Emenda, mulcta, ut opinor. Charta ann. 1111. inter Probat. tom. 2. Hist. Occit. col. 379 :
Alii autem usagii, quos ab antiquis temporibus abbas in omni villa Fredelaci habuit, sunt isti : omnes lisdæ et justitiæ septem solidorum, obolo minus, et Fedæ, et alii qui a clericis et laicis memoriter retinentur.Vide infra Fedum.