feritores
Duæ siquidem erant acies, prima ejus ordinis, quem Feritorum vocant.Ubi Laurentius Pignorius :
il pennone, ut placet Vincentio Borghinio, et legitur apud Villanum lib. 7. et 9. cap. 70. vexilla Regia seu Imperii, cum Aquila, nobis
Bandiere, ductabant cæteras turmas. Villanus vero his locis habet
Feditori. Dicto cap. 70 :
Uguiccione veggendo che non potea schiffare la bataglia, fece assalire le guardie dello spianato, ch'erano i Sanesi ; e colligiati, e altri, a suoi Feditori, intorno di 150. Cavalieri, ond'era capitano con pennone Imperiale.Ubi
Feditori, videntur esse confœderati, fide astricti, a
fede: vel dicti quasi
Faiditi, de qua voce supra egimus.
Etxiv. dicti mensis exiverunt civitatem Ferrariæ, aciebus et Feritoribus ordinatis contra ipsum dominum Legatum et ejus exercitum, per terram et aquam Padi contra ipsos viriliter pugnantes.
Feritoresitaque Milites sunt, a feriendo sic nuncupati : unde Italis
fedire, quibus idem sonat ac ferire. Hinc Academici Cruscani
FeditoreLatine exponunt Sauciator, vulnerator.
Feritoressuspicatus est eosdem esse atque confœderatos, fide astrictos, vel quasi
Faiditos: nam
Feritores, vel
Feditori, a
Ferireet
Fedire, quod Italis unum idemque sonat, appellabantur, qui primi ad feriendum ac lanceis impetendum hostem deligebantur. Ejusdem notionis atque originis est vox Gallica
Féreur, in Poemate
de Giron le CourtoisMS. :
Saphar.... le meilleur chevalier Féreur de lance, que on sceust ne près, ne loing.