fermentacei
Azimitasvocabant. Rigordus ann. 1201.
Fermentarios hæreticosGræcos vocat. Wibertus in Vita S. Leonis IX. PP. lib. 2. cap. 9 :
Ea tempestate orta est hæresis Fermentaceorum, quæ calumniatur sanctam Romanam sedem, imo omnem Latinam et Occidentalem Ecclesiam, de Azymis vivificum Deo offerre sacrificium.De utroque, azymo scilicet et fermentato, ita Gregorius VII. lib. 8. Epist. 1 :
Nos vero azymum nostrum inexpugnabili secundum Dominum ratione defendentes, ipsorumSic vicissim Græci ipsi azymo vel fermentato pane in sacrificiis uti satis indifferens existimabant. Nicetas Archiepiscop. Nicomediensis apud Anselmum Havelbergensem Episc. lib. 3. Dialog. cap. 19 :(Græcorum) Fermentatum nec vituperamus, nec reprobamus, etc.
Si ergo forte essem, ubi nullatenus Fermentatum habere possem, et azyma præsto et paratum esset, et ego missam cantare, ac Domino sacrificium altaris offerre vellem, ego profecto azyma non horrerem, sed fiducialiter ad offerendum sacrificium Deo immaculatum consecrarem, et fideliter communicarem, etc.