About
Menu

follia

FOLLIA
, Mulcta, ut videtur, ob desertum vadimonium a judice imposita ; unde Fallia legendum suspicarer, nisi centies legeretur, in Notit. vet. ex Reg. Cencii camer. apud Murator. tom. 5. Antiq. Ital. med. ævi col. 800. et seqq. : Castrum Rosciani solvit pro fodro xv. libras Lucensium... Et habet ibi curia tertiam partem de bannis, et Folliis, et salario ... Et habet ibi curia omnia banna, salaria et Follias... Et tertiam partem bannorum et Folliarum, de quibus quantitas est incerta. Inquisit. ann. 1223. apud eumd. Cencium Ms. Item dicit quod curia habet in Nursia pro medietate banna, Follias, salaria, etc. Vide supra Fallita 2. Alia notione, vide in Follis 3.

Saved

Recent