About
Menu

foricus

FORICUS
. Sigebertus ann. 1107 : Abbas Cistertii et Fratres ejus non immemores sponsionis suæ, regulam S. Benedicti in loco illo ordinatam unanimiter statuerunt tenere, rejicientes a se, quidquid regulæ refragabatur, Foricos videlicet, et pelliceas, estamina, caputia quoque et femoralia,... et cætera omnia, quæ puritati regulæ adversabantur. Legendum forte Froccos.
FORICUS
, pro Forinsecus, Extraneus, habitans extra urbem. Obertus Cancellar. lib. 2. Annal. Genuens. apud Murator. tom. 6. col. 327 : Cogitantes Forici in cives quandoque consurgere, et dominos terrarum jam incipiebant decognoscere.

Saved

Recent