fresium
Frange. Acta S. Eustadiolæ tom. 2. Junii pag. 133 :
Vestimenta quoque sacra fecit et altaria pallis pretiosis, quæ manu propria cum suis puellis opere elegantissimo polivit cum Fresiis aureis et procinctoriis.Statuta Massil. lib. 2. cap. 39 :
Constituimus ut nullus sartor per se, vel per alium accipiat pro corduris de uno vestimento dominæ de colore cum Frezio, et cum penna ultra quatuor sol. Item sine FrezioOccurrit ibi pluries. Vide Fres, et Frisum.iii. sol. Item de pellissia dominæ cum Fresioii. sol. etvi. den. et sine Fresioii. sol.
Sartores accipiant pro corduris vestium sine Fresso et neca factarum, etc.
Quod non suent in aliquibus vestibus Massiliensis aliquarummeretricum Fresos aliquos aureos vel argenteos.
Item unam zonam de Frezo aureo super qua seu quo sunt lapides, margaritæ seu perlæ grossæ, etc.