About
Menu

freta

FRETA
, Species mensuræ pro liquidis. Formulæ vett. Alsaticæ art. 22. apud Eccardum ad calcem Legis Salicæ pag. 244 : Duas Fretas de cervisa et sume sex siclos de vino in cellario, etc.
FRETA
, Idem videtur quod Fraustum, ager incultus. Chron. Collegiatæ S. Petri apud Georg. Christian. tom. 2. Rer. Mogunt. pag. 464 : Madtildis vidua, soror Wolffmanni xxiiii. curvales. Wolffmannus et frater ejus decem et dimidium. Gezacha tres et dimidiam Fretam.
FRETA
, Sepes, idem quod supra Fracta 2. Vide in hac voce. Charta Rob. Comit. Alenc. in Reg. forest. comitat. Alenc. ex Cam. Comput. Paris. fol. 22. r°. : Concedo (monachis de Persania) usagium suum ad omnia et singula loca prædicta,... ad carbones faciendum propter usus fabricarum ipsorum et ad Fretas similiter faciendum.

Saved

Recent