fruniscat
Hunc cartola escripsi, et in testimonio subscripsi cartola donationis Audemari Apatis Fruniscat con cratia Dei et S. Petri.Alia apud Vadianum pag. 66. sic clauditur :
Ego Wolfuinus fui inter ubi chartula facta est, in testimonio subscripsi chartula donationis. Audomaro Abbatis Fruniscat cum gratia Dei et S. Petri.Vide conjecturam ejusdem Vadiani super hac voce.
Fruatur. Hinc
Frunitus, pro
Fruitus, in Inscript. apud Fabret. cap. 3. pag. 237. de duobus filiis immaturo fato sublatis :
Etate sua non sunt Fruniti.Alia apud Gruter. pag. 1049. num. 6 :
In Somnum pacis femina Apronia nata iiii. annorum, quæ nihil Frunita.