furcia
Honor furciæ morlani, easque monetas,
Furcensesin veteribus Chartis appellari, a
Furcia, seu
Furquia, Palatio veterum Vicecomitum Beneharnensium ita nuncupato. Certe
Furquiavidetur idem sonare quod
domus, vel
mansio, in Tabulario Lascarrensi ann. 1025. apud eumdem Marcam lib. 6. cap. 13. n. 2 :
Præterea Raimundus Garsiæ vel ejus successor debet stare justitiæ Domino Gastoni et suis clamantibus pro castro de Navalhes apud Lascurim, vel apud Pau, vel apud Forquinam Morlan.Charta anni 1208. in Regesto Carcasson. pag. 19 :
In mansionibus et Furquiis, quarum proprietas pertinebat ad Monasterium Crassæ.Proinde hæc verba :
Honor Furciæ Morlani,nihil aliud volunt, quam
Feudum domus Morlanensis.