gibelini
de Weibelingencognominatus in Chronico Laurishamensi pag. 73. Imperii diadema adeptus ann. 1139. Welphonem VI. Henrici II. Junioris Bavariæ Ducis fratrem, eodem Ducatu, quem in Leopoldum Austriæ Ducem transtulerat, privasset : Welpho, Rogerii Siciliæ Regis armis adjutus, in Conradum bellum movit : quod etsi non semel pactis identidem intervenientibus sedatum, dissidiorum semina diu inter utramque familiam fovit, quæ Italiam potissimum diu afflixere, ubi
Gibellinarumet
Guelfarumfactionum nomina sæpe audita, dum summi Pontifices
Guelpham, alii contrariam amplectuntur, ac urbes singulæ alterutri sese addicunt. A Conrado igitur
de Wibelingen, Gibellingi, ac deinde
Gibellini: a Welphone vero, familiæ Bavariæ Principe,
Guelphiappellati sunt. Otto Frisingensis lib. 2. de Gestis Frider. cap. 2 :
Duæ in Romano orbe apud Galliæ Germaniæve fines famosæ familiæ hactenus fuere. Una Henricorum de Gueibelinga, alia Guelforum de Altdorffio : altera Imperatores, altera magnos Duces producere solita. Istæ ut inter viros magnos, gloriæque avidos assolet fieri, frequenter sese invicem æmulantes, reipublicæ quietem multotiens perturbarant, etc.Albertinus Mussatus in Ludovico Bavaro pag. 5 :
In duas partes secta Christianitas erat nostra, et paucos invenisse contingens fuerit per hanc præcipue nostram Italiam, quos una ex duabus optio non inquinaverit, aut illa, quam aiunt, Gibolenga, vel Gelfa. Hæc enim a tempore Friderici II. vocabula duo inseparabilia germina, seu potius pestifera schismata pullularunt, atque invaluerunt, quæ semper tenuere Italiam inquietam.
Quidam vero de Guidonis et quidam de Boschettis et de Rangonibus, cum certis suis sequacibus, dicentes se esse partis Guelfæ, seu Ecclesiæ, sive Aygonorum antiquitus dictæ et vocatæ, spondam fecerunt contra illos qui dicebantur ab antiquo partis de Grisulphis, seu Imperii, sive Ghibellinis, etc.
de Gelfis et Gibellinis, Ricordanus Malaspinus cap. 104. Joan. Villaneus lib. 5. cap. 38. et Morigia de Religionib.
dalla Cortelib. 5. Hist. Veronensis, et alii passim.
Charle Grimaulz chevalier, capitaine de nostre armée Guelphe, que nous avons eu derrenierement en la mer.Alia ejusd. reg. eod. ann. ibid. ch. 73 :
Gyton DoireEx quibus colligitur Philippum regem utrique parti eodem anno favisse.(Doria) capitaine de nostre armée Guibeline, que nous avons eu derrenierement en la mer, etc.
Gibellini, Albertino Mussato lib. 5. de Gest. Henrici VII. rub. 1. et alibi.
In Tuscia pars Gibellinorum, et civitas Senarum præcipue, quæ Gibellinitatis senescens in fide, tunc temporis semper erga Imperatorem... devota manebat.Occurrit rursum pag. 865.