gigliati
Gigliumappellant, quorum sex
Florenum Rhodiconstituebant. Nonnulli tamen eum nummum a Fratre Roberto
de JuliMagistro (Ordinis Hierosol.) appellationem sumpsisse arbitrantur, quod ab eo institutum putent, ut singuli
Gigliatisingulis fratribus secunda Quinquagesimæ feria distribuantur, quod quidem minime constat. Ita Statuta Ordinis S. Joannis Hierosol. tit. 19. de Verbor. signif. § 31. Ex quibus patet,
Gigliatosin insula Rhodo etiam fuisse cognitos. Vide tit. 3. § 14. Borghinus in Dissertatione de Moneta Florentina existimat, nescio an vere,
Gigliatos, appellatos nummos Regum Neapolitanorum ex gente Francica, quod in iis effictum esset scutum liliatum. Certe Caroli I. Regis Siciliæ aureum vidimus in Gazophylacio Regio, in cujus antica sedet Rex ipse dextra sceptrum liliatum, sinistra globum crucigerum tenens, cum hac inscriptione :
Carolus Dei Gratia Siciliæ Rex.In postica scutum liliatum cum
Labelloeffigitur, cum inscriptione :
Ducatus Apuliæ Principatus Capuæ.Hunc descripsit Antonius Rufius in Comitib. Provinciæ. Constat etiam in posteriorum ex eadem gente Regum monetis expressa fuisse horum liliata insignia, quæ ab eodem Rufio exhibentur. Neque, opinor, alii sunt
Capiat monetam per Curiam regiam stabilitam, videlicet monetam albam pro denariis 15. et nigram pro denar. 2. et ob. et Gillat. argenti pro denariis 22. et Turon. argenti Regis Franciæ pro solidis 2.Et Charta pro matrimonio Ferrandi Majoricani cum Isabella filia Guillelmi Principis Achaiæ, scripta Messanæ ann. 1313. tom. 8. Spicilegii pag. 274 :
Et tradere ex causa dotis prædictæ Parparos 40. millium, computato Parparo pro Gillatis quatuor.Alia Petri
d'AcigneMilitis Dom. Mayranicarum Senescalli Provinciæ ann. 1405 :
Ducatorum 20. millia ad rationem Carlenorum, seu Gillatorum decem pro quolibet ducato.Unde patet,
Gillatosappellatos Caroli Regis Siciliæ aureos nummos. Vide Tarenus. Nec scio, an eadem sit moneta cum
Gillatis, quæ
Guillotdicitur in Regesto Parlamenti Paris. 12. Julii ann. 1378 :
Aprés que le Duc d'Anjou, et les nobles bourgeois et habitans du Maine ont baillé par declaration les cas particuliers, les Evesque du Mans, Doyen et Chapitre illec et autres dirent, que la pluspart des dismes appartient aux nobles du pays, et non aux gens d'Eglise. Dirent.... que les Curés et gens d'Eglise n'ont aucunes dismes, au moins peu, comme dit est ; et sont les gens du pays de petite devotion, et vont à l'offrande trés envis une fois ou deux l'an, et quant ils y vont, n'offrent-il qu'un Guillot, dont les six ne vallent qu'un tournois, et ont exhibé à la Cour laSed hæc moneta longe minoris videtur fuisse pretii.monnoie que les gens du pays offrent.
Quidam extitit condemnatus Giliatorum argenti sexaginta pro uncia computatis.