About

Menu

guva

GUVA
, seu
Guna
, ut præfert Codex MS. et Editio Veneta, Papiæ est Vas vitreum, quod a Latinis a similitudine cucurbitæ Ventosa vocatur, quæ animata spiritu per igniculum in superficiem trahit sanguinem. Eadem pæne Ugutio, qui Gina, et Ginia scripsit, ut et Papias editus Guna, et Joan. de Janua, Guna et Guina. Atque ii ex Isidoro lib. 4. cap. 11. ubi de Instrumentis Medicorum : Angistrum, spatomele, Guna, quæ a Latinis, a similitudine cucurbitæ a suspirio dicitur Ventosa. Ita editi : at MSS. auctore Vossio, Guva et Guvia, præferunt : ex quibus licet emendare ejusdem Isidori Glossas : Guna, ventuosa. Legendum enim : Guva, ventosa. De vocis origine legendus Vossius. Vide Ventosa.

Saved

Recent