About
Menu

guvus

GUVUS
, et
Guvetta
, Bubo, Italis Guvo, Guffo. Apud Petrum Crescentium lib. 10. de Agricult. cap. 16 : Gimus et Gimetta... sunt animalia nocturna potius quam diurna, quia eorum oculi de nocte vident melius quam de die. Ubi legendum Guvus, et Guvetta, quomodo legit vetus Interpres Gallicus la Guve et la Guvette, nostris Chouette. Ita etiam emendandus idem Crescentius cap. 28. ex eodem Interprete, quo loco perperam editum Gimecta, pro Guvetta.

Saved

Recent