About
Menu

iambrices

IAMBRICES
, καλυπτῆρες, Tegmina, ibidem : vel legendum est Imbricare et Imbrices, quæ voces sunt notæ, vel forte Lambricare, a Gallico Lambrisser, Lacunare, et Lambrices a Gallico Lambris, Lacunar : Gallicum autem Lambris dictum est ab Ambrices, quæ Festo sunt Regulæ, quæ transversæ asseribus et tegulis interponuntur. Turnebus lib. 14. Adversar. cap. 12 : Lego in Festo ambrices regulas esse non tegulas, ut quidam male, id quod sensus ipse declarat, sed et Francorum lingua quæ articulo addito tabellas quibus lacunaria texuntur, aut ædes obducuntur Lambrices vocat, quod cum fit, Lambricari pro Ambricari dicit.

Saved

Recent