intestinarii
intestinum opusfaciebant. Intestini autem operis multa mentio apud Vitruvium lib. 4. cap. 4. lib. 5. cap. 2. lib. 6. cap. 3. quod scilicet introrsus, id est, in ipsa domo fit, nempe sub tecto. Unde Budæus pro ligneo usurpatum putat, esseque quod
Minutariam, seu
Menuiserie, vocamus, cui consentiunt Barbarus et Philander, qui ad ligneas fenestras referunt ; Bernardinus vero Baldus ad lignea laquearia, quibus subgrundia ornatus gratia suffiguntur. Intestini operis meminit præterea Varro lib. 3. de Re rust. cap. 1.